Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 1.9.22 Cic. Fam. 1.9.24 (English) >>Cic. Fam. 1.9.26

1.9.23 quod rogas, ut mea tibi scripta mittam, quae post discessum tuum scripserim, sunt orationes quaedam, quas Menocrito dabo, neque ita multae, ne pertimescas. scripsi etiam (nam animum ab orationibus diiungo fere referoque ad mansuetiores Musas, quae me maxime sicut iam a prima adulescentia e delectarunt)—scripsi igitur Aristotelio more, quem ad modum quidem volui, tris libros in disputatione ac dialogo 'de oratore,' quos arbitror Lentulo tuo fore non inutilis; abhorrent enim a communibus praeceptis atque omnem antiquorum et Aristoteliam et Isocratiam rationem oratoriam complectuntur. scripsi etiam versibus tris libros 'de temporibus meis'; quos iam pridem ad te misissem, si esse edendos putassem; sunt enim testes et erunt sempiterni meritorum erga me tuorum meaeque pietatis, † sed, quia verebar non eos, qui se laesos arbitrarentur (etenim id feci parce et molliter), sed eos, quos erat infinitum bene de me meritos omnis nominare. quos tamen ipsos libros, si quem, cui recte committam, invenero, curabo ad te perferendos. atque istam quidem partem vitae consuetudinisque nostrae totam ad te defero; quantum litteris, quantum studiis, veteribus nostris delectationibus, consequi poterimus, id omne ad arbitrium tuum, qui haec semper amasti, libentissime conferemus.

1.9.24 quae ad me de tuis rebus domesticis scribis quaeque mihi commendas ea tantae mihi curae sunt, ut me nolim admoneri, rogari vero sine magno dolore vix possim. quod de Quinti fratris negotio scribis, te priore aestate, quod morbo impeditus in Ciliciam non transieris, conficere non potuisse, nunc autem omnia facturum, ut conficias, id scito esse eius modi, ut frater meus vere existimet adiuncto isto fundo patrimonium fore suum per te constitutum. tu me de tuis rebus omnibus et de Lentuli tui nostrique studiis et exercitationibus velim quam familiarissime certiorem et quam saepissime facias existimesque neminem cuiquam neque cariorem neque iucundiorem umquam fuisse quam te mihi, idque me non modo ut tu sentias, sed ut omnes gentes, etiam ut posteritas omnis intellegat esse facturum.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 1.9.22 Cic. Fam. 1.9.24 (English) >>Cic. Fam. 1.9.26

Powered by PhiloLogic